

Apocalypsis B. Joannis*
Caput 14: Versus 8
Et alius angelus secutus est eum.Hoc dicit, quia praedicatores sibi invicem succedunt.Cecidit.Bis positum vocabulumcecidit,infinitatem significat, in quo omnimoda destructio intelligitur.Vino irae fornicationis.Id est vitiis, et praecipue idololatria, quae est dulcis potus peccantibus, quibus ipsi alios inquinant, et, ne recto tramite gradiantur, inebriant; unde debetur eis ira Dei. Purum vinum bibitur, dum flagellat Deus hic ad emendationem: turbidum, dum infertur aeterna damnatio.